Friday, 1 May 2015
Vitruvius on his own Latin (de Architectura I.1.18)
Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus
sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus
eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei
permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocris scientias
habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is, qui ea volumina
sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit
explicatum, ignoscatur. Namque non uti summus philisophus nec rhetor
disertus nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut
architectus his litteris inbutus haec nisus sum scribere. De artis vero
potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor uti spero, his
voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum
maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment