Friday 8 August 2014

The other Gallus fragment and assessments of authors

Gallus, Epigrammata 1 (dactylic pentameter):
(Vib.Sec. 77) Hypanis Scythiae, qui ut ait Gallus
uno tellures dividit amne duas(.)
Asiam enim ab Europa separat.

Cicero, Orator 62:
Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
Certain philosophers, to be sure, had an ornate style,--for example Theophrastus received his name from his divinely beautiful language, and Aristotle challenged even Isocrates, and the Muses were said to speak with the voice of Xenophon, and Plato was, in dignity and grace easily the first of all writers or speakers--yet their style lacks the vigour and sting necessary for oratorical efforts in public life. (Loeb)

Diogenes Laertius V.38 reports that Theophrastus was renamed by Aristotle from Tyrtamus (the sole bearer of this name in LGPN).

Statius, Silvae V.3.146-161:
Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
te monitore regi, mores et facta priorum
discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes,
quantus equum pugnasque virum decurrere versu
Maeonides quantumque pios ditarit agrestes      
150
Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator
Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis
Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
non formidata temeraria Chalcide Sappho,          
155
quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri
Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero
ferre iugum senosque pedes aequare solutis          
160
versibus et numquam passu breviore relinqui.

No comments: